- AS
- ASmensoribus olim pes: Arithmeticis unitas: in re nummaria cum unciis suis ad imitationem Graecorum λίτρας καὶ χαλκῶν formatus est; qui partes eius non nisi numeris exprimunt. Sic unciam seu duodecimam partem δωδέκκτον, sextantem ἕκτον, quadrautem τέταρτον, trientem τρίτον, quincuncem τρίτον δωδέκατον, semissem ἥμισυ, septuncem ἥμισυ δωδέκκτον, bessem δίμοιρον, dodrantem δίμοιτον δωδέκκτον, dextantem δίμοιρον ἕκτον, deuncem δίμοιρον τέταοτον, Assem ipsum λίτραν appellavêre. In re Testamentaria, tota hereditas fuit appellata As, cuius duodecima pars Uncia dicta est: Duae unciae dicebantur Sextans, tres Qudrans, quatuor Triens, quinque quincunx, sex Semissis, septem Septunx, octo Bessis, novem Dodrans, decem Decunx, undecim Decunx, totum As. Irerum quaelibet Uncia, in sex partes Sextulas dictas, erat subdivisa: Duae Sextulae Duellam, tres Semunciam faciunt. Qui solus constituebatur bonorum defuncti haeres. dicebatur Haeres in assem totum institutus. Ex Ceunce hares is dicebatur, cui undecim hereditstis partes obvenêre: ex Quadrante, qui tres portiones nactus est: ex Semuncia illi heredes vocabantur, quibus vicesima quarta portio cessit: Sextulâ aspersi nuncupabantur, qui non nisi septuagesimam secundam partem obtinuêre. Et hi omnes Heredes ex toto Asse dicti sunt, Legatariis oppositi; qui autem solus omnia obtinebat, dicebatur In totum Assem institui. Originem vocis quod attinet, dicitur As et aes, ex Dorico, ἀὶς, pro εἷς, unus, docente Gronoviô de Pecunia vet. l. 4. c. 17. sed signisicationem ampliârunt aut contraxerunt Latini. Vide quoque Bart. Latomum in Orat. pro Cecinna, Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 1. c. 1. Thomam Godwyn Amthologiae Histor. Rom. l. 3. sect. 4. c. 15. etc. uti de tribus Assibus, quos ad virum ferre solebat apud Romanos uxor, infra ubi de Nuptiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.